Adoro te devote, latens déitas Que sub is figuris vere látitas Tibi se cor meum totum súbiicit Quia te contémplans totum déficit Visus, tactus, gustus in te fállitur Sed audítu solo tuto créditur Credo quidquid dixit Dei Filius Nil hoc verbo veritátis vérius In Cruce latebat sola déitas At hic latet simul et humánitas Ambo tamem crédens atque cónfitens Peto quod petivit latro póenintens Plagas, sicut Thomas, non intúeor Deum tamen meum te confíteor Fac me tibi semper magis crédere In te spem habere, te dilígere Te diligire Te diligire Te diligire Te diligire Te diligire Te diligire ¡O memoriále mortis Dómini! Panis vivus, vitae praestans hómini Praesta meae menti de te vívere Et te illi semper dulce sápere Pie pellicáne, Iesu Dómine Me immundum munda tuo sánguine Cuis una stilla salvum fácere Totum mundum quit ab omni scélere Iesu, quem velatum nunc aspicio Oro, fiat illud quod tam sítio Ut te reveláta cernens fácie Visu sim beátus tuae glóriae Amen