Dies irae, dies illa Solvet saeclum in favilla Teste David cum Sybilla (cum Sybilla) Quantus tremor est futurus Quando iudex est venturus Cuncta stricte discussurus (discussurus) Tuba mirum spargens sonum Per sepulchra regionum Coget omnes ante thronum (ante thronum) Mors stupebit et natura Cum resurget creatura Iudicanti responsura (responsura) Rex tremendae maiestatis Qui salvandos salvas gratis Salva me, fons pietatis Quid sum miser tunc dicturus Quem patronum rogaturus Cum vix iustus sit securus? Qui Mariam absolvisti Et latronem exaudisti Mihi quoque spem dedisti (spem dedisti) Inter oves locum praesta Et ab hoedis me sequestra Statuens in parte dextra (dextra) Recordare Iesu pie Quod sum causa tuae viae Ne me perdas illa die Liber scriptus proferetur In quo totum continetur Unde mundus iudicetur Oro supplex et acclinis Cor contritum quasi cinis Gere curam mei finis (mei finis) Lacrimosa, lacrimosa Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Iudicandus homo reus Lacrimosa dies illa Qua resurget ex favilla Deus misericordia Deus misericordia Huic ergo parce, Deus (huic ergo parce, Deus) Pie Iesu Domine (pie Iesu Domine) Dona eis requiem (dona eis requiem) Dona eis requiem (dona eis requiem) Deus misericordia Deus misericordia Amen