Kishore Kumar Hits

Harpa Dei - Magnificat şarkı sözleri

Sanatçı: Harpa Dei

albüm: Magnificat


Magníficat ánima mea Dóminum.
Et exultávit spíritus meus:
In Deo salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllae suae:
Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fécit mihi mágna qui pótens est:
Et sánctum nómen eius.
Et misericórdia eius in progénies et progénies
Timéntibus eum.
Fécit poténtiam in bráchio suo:
Dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede:
Et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis:
Et dívites dimísit inánes.
Suscépit Ísrael púerum suum:
Recordátus misericórdiae suae.
Sicut locútus est ad patres nostros:
Ábraham, et sémini eius in saecula.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto,
Sicut erat in princípio, et nunc, et semper,
Et in sæcula sæculórum. Amen.

Поcмотреть все песни артиста

Sanatçının diğer albümleri

Benzer Sanatçılar