Tui sunt caeli et tua est terra, Orbem terrarum et plenitudinem ejus tu fundasti Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae Magnus et metuendus super omnes, Qui in circuitu eius sunt: Tu dominaris potestati maris, Motum autem fluctuum eius tu mitigas Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae Misericordia et veritas praeibunt ante faciem tuam: Et in beneplacito tuo exaltabitur cornu nostrum Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae Tu humiliasti sicut vulneratum superbum: Et in virtute brachi tui dispersisti inimicos tuos: Firmetur manus tua et exaltetur dextera tua, Domine Iustitia et iudicium praeparatio sedis tuae